Home » Correspondence » Texts of faculties granted in February 1908 by Pope St. Pius X to the Servant of God, Metropolitan Archbishop Andrij Sheptytsky

Texts of faculties granted in February 1908 by Pope St. Pius X to the Servant of God, Metropolitan Archbishop Andrij Sheptytsky

The following are verbatim transcriptions of the photocopied documents received from His Excellency, Bishop Michael Hrynchyshyn, C.S.s.R., (Kievan Catholic) Exarch of France. The photocopied documents accompanied his letter dated May 6, 2004, a scan of which can be seen by clicking here.

Bishop Michael affirms (see this page) that the copies which he has sent (to NCCL) are facsimiles of the same documents — or notarized copies — which Metropolitan Andrij had submitted to Pope St. Pius X to obtain the faculties.

According to Bishop Michael, the Metropolitan “pursued to have several copies printed of each document. The originals were authenticated by Cardinal Kopp of Breslaw [Breslau] (Wroclaw) and later by Cadinal Desiré Mercier of Bruxelles.” (ibid.)

Moreover, Bishop Michael writes in the second letter (posted here) that,

The Metropolitan availed himself the last time of these faculties when he convoked a synod of exarchs and appointed four exarchs at the outbreak of World War II. Questions were raised as to the validity of those acts by certain members of the Vatican Curia who were not aware of these powers granted to the Metropolitan by Pius X. However, Cardinal Eugene Tisserant obtained from Pius XII the confirmations of these appointments made by Metrop. Sheptytsky. [emphasis added, editor]

Each of the Roman numerals which appears at the top left-hand corner of each photocopy (and the transcribed texts below) is hand-written. Except for photocopy of the document bearing Roman numeral “VIII” the texts are otherwise entirely typed-written. Document no. “VIII”, however, contains the seal of Metropolitan Andrij Sheptytsky as well as an hand-written notation with the Metropolitan’s autograph authenticating the document(s). A scanned copy of that photocopy can be viewed by clicking here.

( I )
Exemplar.

Romae 15. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, vacantis Sedis Metropolitanae Kijoviensis et totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat facultatem, ut ipsi nomine Sanctissimi consilium theologorum juris orientalis peritorum Romae data opera convocare liceat; ad consilium vocati ad secretum pontificium teneantur, sub quod ipsum quoque consilium cadat. Quaestiones discutiendae proponantur eae, quae in missione in Russia occurrere possunt.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Santissimus Dominus Noster Pius Papa X, propria manu dignatus et signare verbis: “Sub secreto sub poena excommunicationis Papae reservatae”.

( II )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptycki Metropolitanus Halicensis, Metropoliae Kijoviensis ac totius Russiae Administrator nec non Archiepiscopalium Sedium Vladimiriensis, Polocensis, Smolenscensis, Episcopalium vero Luceoriensis, Ostrogiensis, Vitebscensis, Mscislaviensis, Orsanensis, Mohiloviensis, Severiensis, Chelmensis, Pinscensis, Turoviensis, Brescensis, idem Episcopus Camenecensis Podoliae
ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat:
Dignetur Sanctitas Vestra benigniter declarare – omnia decreta et statuta, omnes dispositiones declarationes et ordinationes encyclicarum litterarum p. m. Praedecessoris sui Leonis PP. XIII. “Orientalium dignitas Ecclesiarum” in territoriis dictarum dioeceseon omnem vim legis habere atque vigorem.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Santissimus Dominus Noster Pius Papa X, dignatus et signare verbis: “Confirmantur et observantia imponitur”

( III )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptycki Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae nec non Archiepiscopalium Sedium Vladimirensis, Polocensis, Smolenscensis, atque Episcopalium Luceoriensis, Ostrogensis, Vitebscensis, Mscislavensis, Orsanensis, Mohiloviensis, Vitebscensis, Mscislavensis, Orsanensis, Mohiloviensis, Severiensis, Chelmensis, Pinscensis, Turoviensis, Brescensis, Administrator, Episcopus demum Camenecensis Podoliae ad pedes Sanctitas Vestrae provolutus humillime rogat dignetur Sanctitas Vestra decernere:
Professionis fidei formulam ab Urbano VIII. orientalibus praescriptam non nisi iis esse imponendam redeuntibus ad unitatem catholicam, qui eam bene intelligere valent – quoad alios vero – excepto casu in quo mala fides – schysma sc. formale supponi potest, sufficiat professio fidei Nicaeno Constantinopolitana adjecta brevi formula submissionis auctoritati Summorum Pontificum. Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Satis habeatur.”

( IV )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provulutus humillime rogat, ut ipsi ad tempus muneris facultas etiam sacerdotibus in foro interno communicabilis benigniter concedatur dispensandi ab omnibus legibus mere ecclesiasticis secundum conscientiam suam vel confessarii et consilium juris prudentium et theologiae doctorum.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Juxta preces.”

( V )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat, ut ipsi benigniter concedatur facultas etiam sacerdotibus communicabilis asservandi in locis missionum Augustissimum Altaris Sacramentum modo optimo, quo fieri posse judicabit in Domino, onerata hac in re consientia sua.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Juxta preces.”

( VI )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, vacantis Sedium in Russia Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat, ut ipsi ad tempus muneris benigniter concedantur facultates dispensandi super impedimentis matrimonialibus:
Ii. gradus lineae collateralis,
Ii. gradus secundum tangentis et secundi gradus, pariter secundi tertium tangentis consanguinitatis et affinitatis in matrimoniis contrahendis et contractis, nec non dispensandi in casibus, ubi duo vel tria conveniunt impedimenta, pariter in impedimento mixtae religionis servatis de iure servandis.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est propria manu signare verbis: “Precibus annuimus.”

( VII )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat, ut ipsi facultas concedatur ordinandi sacerdotes titulo missionis non servatis canonicis interstitiis – ertiam extra tempora.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Juxta preces.”

( VIII )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat, ut Sanctitas Sua ipsi facultatem benigniter concedere dignetur Chrisma sanctum conficiendi et altaria portatilia (antimensia) consecrandi extra Feriam V. Majoris Hebdomadae in capella privata.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Precibus annuimus.”

[ seal of the Metropolitan ] ANDREAS SƵEPTYCKI

[ hand-written ] Concordat cum original[e *] a SSmo signato et sigillo pontificio munito. +Andreas Metropolitanus.

[ “Agrees with the original signed by His Holiness and sealed with the pontifical seal.” ] /signed/ + Andreas Metropolitanis

[ * The final letter “e” in “originale” is missing on the photocopy, evidently obliterated by the edge of the photocopied page. ]

Nota bene: of the 13 photocopied documents received from Bishop Michael Hrynchyshyn with his letter dated 6 May 2004, the photocopy of the exemplar (scanned copy posted here) bearing the hand-written Roman numeral “VIII” and corresponding verbatim to the transcription rendered above is the only one of the 13 bearing the seal of Metropolitan Sheptytsky, along with an hand-written notation and autograph attesting to the authenticity of the documentation of the faculties.

( IX )
Exemplar.

Romae 17. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime rogat, ut ipsi concedatur facultas etiam confessariis communicabilis dispensandi fideles saeculares a lege, qua vetita est communicatio in sacris cum orthodoxis, quoties opportunum esse in conscientia judicabunt.
Quod Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Tollerari posse.”

( X )
Exemplar.

Romae 18. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptycki Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae nec non Ecclesiarum Archiepiscopalium Vladimirensis, Polocensis, Smolenscensis, Episcopalium vero Luceoriensis cum Exarchatu totius Russiae, Ostrogensis, Novogrodensis, Brestensis, Minscensis, Vitebscensis, Mscislavensis, Orsanensis, Mohiloviensis, Severiensis, Chelmensis, Pinscensis, Turoviensis, Belzensis, Idemque Episcopus Camenecensis Podoliae ad pedes Sanctitas Vestrae provolutus humillime rogat dignetur Sanctitas Vestra provolutus humillime rogat, ut:
Exceptis utique omnibus honorificis juribus, titulis, privilegiis, insigniis, honoribus, excepto pariter quolibet jure ad quamlibet praecedentiam, in qualibet occasione, atque ex qualibet ratione, titulo aut praetextu,
Sanctitas Vestra ipsi concedere dignetur potestatem et jurisdictionem delegatam, nomine Apostolicae Sedis Romanae tantum exercendam, in territorio totius Imperii Russi talem, qualem in territorio suo ordinariam habet Patriarcha Maronitarum.

Documentum originale a me scriptum Sanctisssimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est propria manu signare verbis: “Placet.”

( XI )
Exemplar.

Romae 22. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptycki Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae nec non Archdioeceseon Vladimirensis, Polocensis, Smolenscensis, Dioeceseon vero Luceoriensis cum Exarchatu totius Russiae, Ostrogensis, Novogrodensis, Minscensis, Brestensis, Vitebscensis, Mscislavensis, Orsanensis, Mohiloviensis, Chelmensis, Belsensis, Severiensis, Pinscensis, Turoviensis, idem Episcopus Camenecensis Podoliae ad pedes Sanctitas Vestrae provolutus humillime rogat, ut ipsi benigniter concedantur facultates et quidem eae amplissimae, quae Apostolicae Sedis Delegatis in America septentrionali concedi solent.
Et Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctisssimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est signare verbis: “Pro gratia concessae.”

( XII )
Exemplar.

Romae 22. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptycki Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae administrator nec non Archdioeceseon Vladimirensis, Polocensis, Smolenscensis, Dioeceseon vero Luceoriensis, cum Exarchatu totius Russiae, Ostrogensis, Novogrodensis, Minscensis, Brestensis, Vitebscensis, Mscislavensis, Orsanensis, Mohiloviensis, Chelmensis, Belsensis, Severiensis, Pinscensis, Turoviensis, idem Episcopus Camenecensis Podoliae ad pedes Sanctitas Vestrae provolutus humillime rogat, ut ipsi ad tempus durationis muneris facultates dictae qiunquennales et triennales etiam sacerdotibus dictarum dioeceseon communicabiles beningiter concedantur.
Et Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctisssimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est propria manu signare verbis: “Juxta preces concedantur.”

( XIII )
Exemplar.

Romae 28. 2. 1908

Beatissime Pater!

Andreas Szeptyckyj Metropolitanus Halicensis, Metropolitanae Sedis Kijoviensis ac totius Russiae Administrator ad pedes Sanctitatis Vestrae provulutus humillime rogat, ut ipsi benigniter concedatur facultates, quae Apostolicae Sedis Delegatis in regionibus Americae meridionalis in forma amplissima concedi solent.
Et Deus…

Documentum originale a me scriptum Sanctisssimus Dominus Noster Pius Papa X. dignatus est propria manu signare verbis: “Juxta preces in Domine, Dia 29. Februarii 1908. Pius PP. X.”

English translations of the above have been rendered and are posted on this page. http://lookingeast.stblogs.com/?p=1030

The above post was ‘declassified’ and published on Resurrection Sunday (Easter) 2012.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

w

Connecting to %s

Blog-post archives

%d bloggers like this: